monumenta.ch > Plinius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 78
{XXXVIII} Haec sunt peculiaria Arabiae, et pauca praeterea communia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos ipsa mire odores et ad exteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias est alienarumque aviditas. petunt igitur in Elymaeos arborem bratum, cupresso fusae similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo historiis Claudi Caesaris praedicatam. folia eius inspergere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur ultra Pasitigrim finibus oppidi Sostratae in monte Scanchro.